- REBRACHIATORIUM
- REBRACHIATORIUMrenum cingulum, apud Cassianum, ubi de Aegyptiis ita: Gestant resticulas duplices, laneô plexas subtegmine, quas Graeci ἀναλάβους vocant: hos vero Succinctoria seu Redimicula, vel proprie Rebrachiatoria possumus appellare. Quae descendentia per summa cervicis et a lateribus collidivisa, utrarumque sinus ambtunt, atque hinc inde succingunt, ut conctringentia latitudinem vestimenti ad corpus contrahant atque coniungant et ita conctrictis brachiis impigri ad omne opus expeditique reddantur. Isidorus Brachiale vocat, Redimiculum est, quod Sanctorium sive Brachiale nuncupamus: licenter admodum brachialia lumbis tribuens. Proprie enim armillae olim sic dicebantur, totum brachii progressum cum armis complectentes; cum dextralia tantum carpum tegerent ornarentque. Vide Thom. Bartholinum, Sched. de Armillis Veter. Salmas. ad Palliim Tertull. c. 1. Alios. Sed et quosdam putare, Rebrachiatorium Monachorum Aegyptiorum idem fuisse, quod Scapulare apud Monachos Occidentales sicque appellatum velle, quod supra brachia reiceretur, habet Car. du Fresne; qui tamen vocem a braccis censet deducendam, quae rebrachiatorio succingebantur. Vide quoque infra Redimiculum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.